Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 106
Not analysed yet
in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut. ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.