# Partitiones Oratoriae 14

Cicero, Partitiones Oratoriae, urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/14

C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat, vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis orationis praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem.

---

Cicero, Partitiones Oratoriae, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi038/phi0474.phi038.perseus-lat2.xml.
