Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 23
Not analysed yet
C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidem id genus totum in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.