Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 27
Not analysed yet
C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio et tertia confirmatio fidem facit orationi. Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem quoque plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic haec. commovendi.