Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 3
Not analysed yet
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis? P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et conlocanda. Proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est; earum rerum omnium custos memoria.