Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 34
Not analysed yet
P. In veri similibus et in propriis rerum notis posita tota est. Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis.