Latin · ~2 min
36 to 37
Cicero, Partitiones Oratoriae 36-37
Not analysed yet
in locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani. in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis quasi naturam notant, ut hiemps, ut aestas, aut anni tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia; fortuita autem sacrificia, festi dies, nuptiae.