Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 42
Not analysed yet
C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant quae, cum et factum constat et nomen, qualia sint vocatur in dubium? P. Est ita ut dicis. C. Quae sunt igitur in eo genere partes? P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu.