Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 5
Not analysed yet
C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velit persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus fides fit? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum?