Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 58
Not analysed yet
illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.