# Partitiones Oratoriae 61

Cicero, Partitiones Oratoriae, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/61
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2:61

C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum proposuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed propositum quasi pars causae ; inest enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur omnia.

---

Cicero, Partitiones Oratoriae, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi038/phi0474.phi038.perseus-lat2.xml.
