Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 63
Not analysed yet
actionis autem duo sunt genera: unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur; alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur, ut quem ad modum sit res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.