Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 68
Not analysed yet
atque haec fere est partitio consultationum. C. Cognovi, sed quae sit ratio in his inveniendi et disponendi requiro. P. Quid, tu aliamne censes ac non eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia? Conlocandi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transferetur. C. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant.