Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 7
Not analysed yet
C. Quae sunt quae dicis insita? P. Quae infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea; ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae quasi pugnantia inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.