Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 77
Not analysed yet
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus incommodis est itidem duplex: nam quae venientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est eius generis .