# Partitiones Oratoriae 78

Cicero, Partitiones Oratoriae, 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/78
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2:78

in communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas , creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo. Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.

---

Cicero, Partitiones Oratoriae, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi038/phi0474.phi038.perseus-lat2.xml.
