Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 81
Not analysed yet
cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea quae sunt in eodem genere nimia.