Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 87
Not analysed yet
eorum autem partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur; honestate, ea quae proficiscuntur ab his virtutibus de quibus paulo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per sese; commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda. Quorum alia sunt quasi quadam cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria; alia diversa, ut vires forma valetudo, ut nobilitas divitiae clientelae.