Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 91
Not analysed yet
et illud videndum est quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam neque honesta tam expetunt quam devitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit? Quarum rerum dolor est gravis testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse corruptum. Qua re in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re bona consequi malaque vitare possimus;