# Partitiones Oratoriae 97

Cicero, Partitiones Oratoriae, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/97
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2:97

Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debebunt. Non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque actor. Qua re proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet hortarique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

---

Cicero, Partitiones Oratoriae, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi038/phi0474.phi038.perseus-lat2.xml.
