Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 98
Not analysed yet
C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio; in quibus causis quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis locis.