# Partitiones Oratoriae 99

Cicero, Partitiones Oratoriae, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/99
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2:99

atque etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur. Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur: Plus petisti; sero petisti; non fuit tua petitio; non a me, non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio.

---

Cicero, Partitiones Oratoriae, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi038/phi0474.phi038.perseus-lat2.xml.
