Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.10
Not analysed yet
exque eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius? —et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi humanitus accidisset—multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.