Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.16
Not analysed yet
primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enim id quidem potest? —sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit—doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?