Latin · ~3 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.18
Not analysed yet
ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae. quid? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit? nempe in legibus. de Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.