Latin · ~4 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.20
Not analysed yet
at quae est ista tertia decuria? centurionum inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia non patebat? census praefiniebatur, inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. non quaero inquit istos: quicumque ordinem duxit, iudicet. at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. non quaero inquit ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse. O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.