Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.22
Not analysed yet
sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis?