# Philippicae 1.26

Cicero, Philippicae, Speech 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/1.26

quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum iure rogaverunt—hocine a maioribus accepimus ius rogandi?—populusque iure scivit. qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete!

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
