# Philippicae 1.28

Cicero, Philippicae, Speech 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/1.28

quod si, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. sed idem illi ita mecum loquuntur: non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero, et simul admonent quiddam quod cavebimus: nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
