Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.32
Not analysed yet
quo senatus die laetior, quo populus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.