Latin · ~3 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.11
Not analysed yet
quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae, nisi incredibilis ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus. at quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?