Latin
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.17
Not analysed yet
quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus? an vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret? quis aut sapientior ad coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? atqui huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. scilicet hoc Pansa aut non videt—hebeti enim ingenio est—aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et prospicere rei publicae, aut ei qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. quae, malum!