Latin
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.19
Not analysed yet
postremo —erumpat enim aliquando vera et me digna vox! —si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta facta referentur, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnam principium optatius libertatis capessendae? an, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? tota Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.