Latin · ~2 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.25
Not analysed yet
quae cum ita sint, quod C. Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem senatui populoque Romano gratam esse et fore;