# Philippicae 11.1

Cicero, Philippicae, Speech 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/11.1

Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
