Latin
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.2
Not analysed yet
ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.