Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.22
Not analysed yet
at vero ita decernunt ut liberato Bruto: id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto te animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.