# Philippicae 11.24

Cicero, Philippicae, Speech 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/11.24

quod quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id signum quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur; quo salvo salvi sumus futuri. tunc vel in caelum vos, si fieri potuerit, umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. agitur autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
