# Philippicae 11.25

Cicero, Philippicae, Speech 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/11.25

quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad ne vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putavi dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
