Latin
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.26
Not analysed yet
expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda. quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa consules, alter ambove, ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum.