Latin
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.31
Not analysed yet
regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant. interea provinciae ab eis a quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.