Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.35
Not analysed yet
neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen atque Phoenice est. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.