Latin · ~3 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.4
Not analysed yet
in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut in Syriam, patebat via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? praemisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.