Latin · ~3 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.6
Not analysed yet
cum hoc hoste bellandum est cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est; ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus.