# Philippicae 12.10

Cicero, Philippicae, Speech 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/12.10

et ut omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares— Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse, qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt. his igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae?

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
