# Philippicae 12.11

Cicero, Philippicae, Speech 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/12.11

quid si ne potest quidem ulla esse pax? quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? multis rebus a nobis est invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? atqui tum ea petebat quae videbantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis iudiciis ignominiisque concisus: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
