Latin · ~2 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.13
Not analysed yet
huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus? an Galliam ultimam et exercitum? quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam? an ille non vicerit, si quacumque condicione in hanc urbem cum suis venerit? armis nunc omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore?