Latin · ~3 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.28
Not analysed yet
quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? in nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. ergo erimus in castris, meaque ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse, redisse me putatote: legationem confecero. omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. quae cum agam in consilio non nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet?