# Philippicae 12.29

Cicero, Philippicae, Speech 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/12.29

facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; nam Martiam et quartam nihil cogitantis praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo scio: quid? veteranos non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam modo accipiant severitatem meam? multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
