Latin · ~3 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.30
Not analysed yet
Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita rei publicae mea, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. de qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.